Epistulae Latine scribuntur
Salve viator! Huc feliciter advenisti!
Quid apud nos novi? Pergas legere, quaeso, plura si scire cupias...
Epistulas chartulasque quas lingua Latina scriptas vides, has consocii nostri Galli scripserunt; et illi profecto nostras acceperunt. Consocii sunt Galli amici, qui in Collegio Les Servizières (quod est collegium in Lugdunensi oppido Meyzieu situm) Latinam linguam discunt; nos alumni Latinitatis sumus, qui partim in grege 4º B, partim in grege 4º C adscripti sumus.
Ut Gallos nostros consocios cognoscatis, ecce eorum nomina: Achilles, Anatolius, Aya, Eliott, Layana, Lea, Linus, Marya, Mirhane, Ninus, Noam, Quintinus, Wilhelmus, Zoe utraque; quorum magistra Flora nomen habet.
Nos alumni: Zelina, Wissal, Yaiza, Rebeca, Natalia, Maria, Manar, Ludovicus, Gaelix, Davus, Aroa, Ariadna, Alvarus, Alexander; magistro Antonio nomen est.
Nunc quidnam hoc sit rogitas? Nonne id vides? Est COMMERCIVM EPISTVLARVM! Per totum orbem terrarum myriades sumus alumni utriusque sexus, qui Latinam exercemus linguam epistulas scribendo, easque alienigenis sodalibus mittendo.
Inspice modo! sites.google.com/educarex.es/commercium-epistularum
Nec imperare volo, nec parere imperio
Si tienes algún comentario puedes hacérnoslo llegar
a través de nuestro apartado de sugerencias
Para cualquier duda o consulta visita nuestra sección de contacto